De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  2. per membra atque artus animai dissita vis est;
  3. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  4. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  5. paulatim moles protruditur atque movetur.
  6. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  7. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  8. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  9. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  10. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  11. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  12. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  13. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  14. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  15. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  16. trudit agens magnam magno molimine navem
  17. et manus una regit quanto vis impete euntem
  18. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  19. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  20. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  21. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  22. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  23. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  24. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  25. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  26. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  27. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  28. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  29. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  30. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  31. vis animae partimque foras eiecta recessit
  32. et partim contrusa magis concessit in altum;
  33. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  34. nam dubium non est, animai quin opera sit
  35. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  36. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  37. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  38. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  39. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  40. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  41. unde reconflari sensus per membra repente
  42. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  43. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  44. perturbari anima et corpus languescere possit,
  45. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  46. Principio externa corpus de parte necessum est,
  47. quoniam vicinum tangitur auris,
  48. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  49. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  50. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  51. interiorem etiam partem spirantibus
  52. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  53. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  54. perveniant plagae per parva foramina nobis
  55. corporis ad primas partis elementaque prima,
  56. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  57. conturbantur enim positurae principiorum
  58. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  59. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  60. pars etiam distracta per artus non queat esse
  61. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  62. inter enim saepit coetus natura viasque.
  63. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  64. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  65. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  66. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  67. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  68. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  69. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  70. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  71. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  72. corpora conturbant magno contusa labore.
  73. fit ratione eadem coniectus parte animai
  74. altior atque foras eiectus largior eius,
  75. et divisior inter se ac distractior intus.
  76. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  77. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  78. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  79. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  80. causidici causas agere et componere leges,
  81. induperatores pugnare ac proelia obire,
  82. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  83. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  84. semper et inventam patriis exponere chartis.
  85. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  86. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  87. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  88. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  89. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  90. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  91. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  92. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  93. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  94. cernere saltantis et mollia membra moventis
  95. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  96. auribus accipere et consessum cernere eundem
  97. scenaique simul varios splendere decores.
  98. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  99. et quibus in rebus consuerint esse operati
  100. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  101. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  102. in somnis sudare tamen spirareque semper
  103. et quasi de palma summas contendere viris
  104. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  105. venantumque canes in molli saepe quiete
  106. iactant crura tamen subito vocisque repente
  107. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  108. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  109. expergefactique secuntur inania saepe
  110. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  111. donec discussis redeant erroribus ad se.
  112. at consueta domi catulorum blanda propago
  113. discutere et corpus de terra corripere instant,
  114. iactant crura tamen subito vocisque repente
  115. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  116. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  117. expergefactique secuntur inania saepe
  118. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  119. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  120. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  121. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  122. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  123. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  124. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  125. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  126. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  127. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  128. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  129. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  130. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  131. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.