De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  2. indicioque sui facti persaepe fuere.
  3. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  4. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  5. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  6. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  7. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  8. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  9. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  10. somno devincti credunt se extollere vestem,
  11. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  12. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  13. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  14. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  15. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  16. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  17. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  18. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  19. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  20. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  21. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  22. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  23. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  24. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  25. per membra atque artus decedit corpore toto,
  26. in loca conveniens nervorum certa cietque
  27. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  28. inritata tument loca semine fitque voluntas
  29. eicere id quo se contendit dira lubido,
  30. incitat inritans loca turgida semine multo
  31. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  32. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  33. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  34. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  35. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  36. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  37. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  38. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  39. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  40. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  41. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  42. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  43. stillavit gutta et successit frigida cura;
  44. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  45. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  46. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  47. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  48. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  49. nec retinere semel conversum unius amore
  50. et servare sibi curam certumque dolorem;
  51. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  52. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  53. si non prima novis conturbes volnera plagis
  54. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  55. aut alio possis animi traducere motus.
  56. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  57. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  58. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  59. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  60. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  61. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  62. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  63. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  64. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  65. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  66. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  67. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  68. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  69. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  70. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  71. quod fieri contra totum natura repugnat;
  72. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  73. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  74. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  75. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  76. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  77. ex hominis vero facie pulchroque colore
  78. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  79. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  80. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  81. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  82. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  83. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  84. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  85. nec satiare queunt spectando corpora coram
  86. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  87. possunt errantes incerti corpore toto.
  88. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  89. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  90. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  91. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  92. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  93. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  94. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  95. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  96. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  97. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  98. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  99. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  100. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  101. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  102. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  103. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  104. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  105. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  106. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  107. labitur interea res et Babylonia fiunt
  108. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  109. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  110. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  111. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  112. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  113. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  114. eximia veste et victu convivia, ludi,
  115. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  116. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  117. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  118. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  119. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  120. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  121. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  122. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  123. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  124. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  125. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  126. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  127. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  128. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  129. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  130. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  131. exire et validos Veneris perrumpere nodos.