De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  2. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  3. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  4. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  5. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  6. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  7. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  8. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  9. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  10. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  11. nec dissentit eum mortis letique potitum
  12. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  13. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  14. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  15. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  16. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  17. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  18. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  19. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  20. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  21. copia particularum, ut possit suppeditare.
  22. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  23. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  24. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  25. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  26. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  27. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  28. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  29. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  30. omnia sub verbone creat natura paratque?
  31. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  32. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  33. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  34. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  35. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  36. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  37. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  38. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  39. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  40. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  41. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  42. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  43. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  44. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  45. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  46. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  47. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  48. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  49. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  50. ipse parat sese porro speratque futurum
  51. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  52. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  53. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  54. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  55. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  56. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  57. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  58. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  59. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  60. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  61. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  62. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  63. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  64. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  65. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  66. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  67. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  68. Illud in his rebus vitium vehementer
  69. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  70. lumina ne facias oculorum clara creata,
  71. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  72. proceros passus, ideo fastigia posse
  73. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  74. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  75. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  76. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  77. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  78. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  79. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  80. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  81. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  82. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  83. sed potius longe linguae praecessit origo
  84. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  85. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  86. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  87. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  88. at contra conferre manu certamina pugnae
  89. et lacerare artus foedareque membra cruore
  90. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  91. et volnus vitare prius natura
  92. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  93. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  94. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  95. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  96. haec igitur possunt utendi cognita causa
  97. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  98. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  99. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  100. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  101. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  102. utilitatis ob officium potuisse creari.
  103. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  104. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  105. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  106. multa modis multis docui, sed plurima debent
  107. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  108. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  109. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  110. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  111. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  112. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  113. et recreet vires inter datus, atque patentem
  114. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  115. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  116. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  117. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  118. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  119. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  120. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  121. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  122. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  123. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  124. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  125. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  126. dico animo nostro primum simulacra meandi
  127. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  128. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  129. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  130. id quod providet, illius rei constat imago,
  131. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire