De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  2. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  3. per membra atque artus animai dissita vis est;
  4. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  5. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  6. paulatim moles protruditur atque movetur.
  7. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  8. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  9. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  10. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  11. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  12. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  13. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  14. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  15. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  16. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  17. trudit agens magnam magno molimine navem
  18. et manus una regit quanto vis impete euntem
  19. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  20. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  21. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  22. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  23. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  24. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  25. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  26. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  27. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  28. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  29. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  30. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  31. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  32. vis animae partimque foras eiecta recessit
  33. et partim contrusa magis concessit in altum;
  34. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  35. nam dubium non est, animai quin opera sit
  36. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  37. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  38. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  39. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  40. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  41. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  42. unde reconflari sensus per membra repente
  43. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  44. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  45. perturbari anima et corpus languescere possit,
  46. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  47. Principio externa corpus de parte necessum est,
  48. quoniam vicinum tangitur auris,
  49. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  50. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  51. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  52. interiorem etiam partem spirantibus
  53. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  54. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  55. perveniant plagae per parva foramina nobis
  56. corporis ad primas partis elementaque prima,
  57. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  58. conturbantur enim positurae principiorum
  59. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  60. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  61. pars etiam distracta per artus non queat esse
  62. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  63. inter enim saepit coetus natura viasque.
  64. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  65. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  66. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  67. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  68. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  69. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  70. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  71. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  72. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  73. corpora conturbant magno contusa labore.
  74. fit ratione eadem coniectus parte animai
  75. altior atque foras eiectus largior eius,
  76. et divisior inter se ac distractior intus.
  77. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  78. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  79. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  80. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  81. causidici causas agere et componere leges,
  82. induperatores pugnare ac proelia obire,
  83. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  84. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  85. semper et inventam patriis exponere chartis.
  86. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  87. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  88. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  89. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  90. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  91. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  92. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  93. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  94. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  95. cernere saltantis et mollia membra moventis