De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  2. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  3. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  4. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  5. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  6. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  7. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  8. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  9. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  10. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  11. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  12. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  13. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  14. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  15. ipse parat sese porro speratque futurum
  16. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  17. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  18. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  19. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  20. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  21. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  22. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  23. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  24. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  25. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  26. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  27. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  28. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  29. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  30. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  31. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  32. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  33. Illud in his rebus vitium vehementer
  34. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  35. lumina ne facias oculorum clara creata,
  36. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  37. proceros passus, ideo fastigia posse
  38. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  39. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  40. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  41. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  42. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  43. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  44. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  45. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  46. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  47. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  48. sed potius longe linguae praecessit origo
  49. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  50. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  51. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  52. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  53. at contra conferre manu certamina pugnae
  54. et lacerare artus foedareque membra cruore
  55. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  56. et volnus vitare prius natura
  57. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  58. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  59. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  60. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  61. haec igitur possunt utendi cognita causa
  62. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  63. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  64. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  65. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  66. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  67. utilitatis ob officium potuisse creari.
  68. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  69. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  70. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  71. multa modis multis docui, sed plurima debent
  72. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  73. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  74. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  75. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  76. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  77. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  78. et recreet vires inter datus, atque patentem
  79. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  80. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  81. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  82. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  83. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  84. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  85. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  86. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  87. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  88. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  89. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  90. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  91. dico animo nostro primum simulacra meandi
  92. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  93. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  94. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  95. id quod providet, illius rei constat imago,