De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  2. auribus accipere et consessum cernere eundem
  3. scenaique simul varios splendere decores.
  4. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  5. et quibus in rebus consuerint esse operati
  6. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  7. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  8. in somnis sudare tamen spirareque semper
  9. et quasi de palma summas contendere viris
  10. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  11. venantumque canes in molli saepe quiete
  12. iactant crura tamen subito vocisque repente
  13. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  14. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  15. expergefactique secuntur inania saepe
  16. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  17. donec discussis redeant erroribus ad se.
  18. at consueta domi catulorum blanda propago
  19. discutere et corpus de terra corripere instant,
  20. iactant crura tamen subito vocisque repente
  21. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  22. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  23. expergefactique secuntur inania saepe
  24. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  25. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  26. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  27. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  28. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  29. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  30. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  31. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  32. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  33. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  34. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  35. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  36. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  37. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  38. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  39. indicioque sui facti persaepe fuere.
  40. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  41. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  42. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  43. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  44. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  45. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  46. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  47. somno devincti credunt se extollere vestem,
  48. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  49. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  50. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  51. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  52. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  53. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  54. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  55. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  56. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  57. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  58. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  59. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  60. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  61. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  62. per membra atque artus decedit corpore toto,
  63. in loca conveniens nervorum certa cietque
  64. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  65. inritata tument loca semine fitque voluntas
  66. eicere id quo se contendit dira lubido,
  67. incitat inritans loca turgida semine multo
  68. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  69. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  70. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  71. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  72. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  73. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  74. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  75. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  76. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  77. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  78. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  79. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  80. stillavit gutta et successit frigida cura;
  81. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  82. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  83. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  84. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  85. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  86. nec retinere semel conversum unius amore
  87. et servare sibi curam certumque dolorem;
  88. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  89. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  90. si non prima novis conturbes volnera plagis
  91. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  92. aut alio possis animi traducere motus.
  93. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  94. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  95. nam certe purast sanis magis inde voluptas