De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  2. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  3. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  4. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  5. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  6. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  7. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  8. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  9. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  10. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  11. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  12. nec dissentit eum mortis letique potitum
  13. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  14. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  15. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  16. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  17. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  18. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  19. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  20. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  21. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  22. copia particularum, ut possit suppeditare.
  23. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  24. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  25. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  26. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  27. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  28. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  29. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  30. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  31. omnia sub verbone creat natura paratque?
  32. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  33. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  34. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  35. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  36. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  37. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  38. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  39. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  40. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  41. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  42. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  43. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  44. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  45. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  46. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  47. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  48. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  49. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  50. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  51. ipse parat sese porro speratque futurum
  52. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  53. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  54. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  55. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  56. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  57. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  58. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  59. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  60. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  61. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  62. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  63. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  64. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  65. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  66. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  67. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  68. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  69. Illud in his rebus vitium vehementer
  70. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  71. lumina ne facias oculorum clara creata,
  72. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  73. proceros passus, ideo fastigia posse
  74. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  75. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  76. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  77. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  78. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  79. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  80. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  81. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  82. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  83. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  84. sed potius longe linguae praecessit origo
  85. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  86. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  87. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  88. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  89. at contra conferre manu certamina pugnae
  90. et lacerare artus foedareque membra cruore
  91. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  92. et volnus vitare prius natura
  93. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  94. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  95. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  96. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  97. haec igitur possunt utendi cognita causa
  98. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  99. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  100. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  101. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  102. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  103. utilitatis ob officium potuisse creari.
  104. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  105. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  106. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  107. multa modis multis docui, sed plurima debent
  108. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  109. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  110. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  111. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  112. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.