De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  2. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  3. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  4. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  5. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  6. et recreet vires inter datus, atque patentem
  7. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  8. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  9. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  10. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  11. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  12. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  13. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  14. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  15. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  16. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  17. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  18. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  19. dico animo nostro primum simulacra meandi
  20. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  21. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  22. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  23. id quod providet, illius rei constat imago,
  24. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  25. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  26. per membra atque artus animai dissita vis est;
  27. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  28. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  29. paulatim moles protruditur atque movetur.
  30. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  31. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  32. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  33. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  34. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  35. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  36. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  37. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  38. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  39. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  40. trudit agens magnam magno molimine navem
  41. et manus una regit quanto vis impete euntem
  42. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  43. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  44. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  45. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  46. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  47. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  48. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  49. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  50. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  51. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  52. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  53. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  54. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  55. vis animae partimque foras eiecta recessit
  56. et partim contrusa magis concessit in altum;
  57. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  58. nam dubium non est, animai quin opera sit
  59. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  60. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  61. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  62. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  63. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  64. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  65. unde reconflari sensus per membra repente
  66. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  67. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  68. perturbari anima et corpus languescere possit,
  69. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  70. Principio externa corpus de parte necessum est,
  71. quoniam vicinum tangitur auris,
  72. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  73. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  74. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  75. interiorem etiam partem spirantibus
  76. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  77. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  78. perveniant plagae per parva foramina nobis
  79. corporis ad primas partis elementaque prima,
  80. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  81. conturbantur enim positurae principiorum
  82. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  83. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  84. pars etiam distracta per artus non queat esse
  85. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  86. inter enim saepit coetus natura viasque.
  87. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  88. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  89. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  90. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  91. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  92. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  93. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  94. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  95. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  96. corpora conturbant magno contusa labore.