De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  2. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  3. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  4. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  5. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  6. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  7. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  8. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  9. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  10. copia particularum, ut possit suppeditare.
  11. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  12. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  13. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  14. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  15. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  16. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  17. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  18. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  19. omnia sub verbone creat natura paratque?
  20. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  21. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  22. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  23. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  24. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  25. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  26. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  27. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  28. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  29. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  30. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  31. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  32. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  33. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  34. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  35. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  36. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  37. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  38. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  39. ipse parat sese porro speratque futurum
  40. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  41. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  42. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  43. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  44. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  45. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  46. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  47. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  48. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  49. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  50. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  51. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  52. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  53. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  54. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  55. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  56. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  57. Illud in his rebus vitium vehementer
  58. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  59. lumina ne facias oculorum clara creata,
  60. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  61. proceros passus, ideo fastigia posse
  62. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  63. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  64. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  65. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  66. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  67. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  68. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  69. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  70. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  71. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  72. sed potius longe linguae praecessit origo
  73. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  74. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  75. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  76. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  77. at contra conferre manu certamina pugnae
  78. et lacerare artus foedareque membra cruore
  79. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  80. et volnus vitare prius natura
  81. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  82. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  83. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  84. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  85. haec igitur possunt utendi cognita causa
  86. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  87. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  88. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  89. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  90. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  91. utilitatis ob officium potuisse creari.
  92. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  93. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  94. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  95. multa modis multis docui, sed plurima debent
  96. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,