De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fit ratione eadem coniectus parte animai
  2. altior atque foras eiectus largior eius,
  3. et divisior inter se ac distractior intus.
  4. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  5. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  6. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  7. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  8. causidici causas agere et componere leges,
  9. induperatores pugnare ac proelia obire,
  10. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  11. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  12. semper et inventam patriis exponere chartis.
  13. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  14. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  15. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  16. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  17. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  18. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  19. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  20. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  21. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  22. cernere saltantis et mollia membra moventis
  23. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  24. auribus accipere et consessum cernere eundem
  25. scenaique simul varios splendere decores.
  26. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  27. et quibus in rebus consuerint esse operati
  28. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  29. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  30. in somnis sudare tamen spirareque semper
  31. et quasi de palma summas contendere viris
  32. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  33. venantumque canes in molli saepe quiete
  34. iactant crura tamen subito vocisque repente
  35. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  36. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  37. expergefactique secuntur inania saepe
  38. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  39. donec discussis redeant erroribus ad se.
  40. at consueta domi catulorum blanda propago
  41. discutere et corpus de terra corripere instant,
  42. iactant crura tamen subito vocisque repente
  43. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  44. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  45. expergefactique secuntur inania saepe
  46. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  47. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  48. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  49. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  50. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  51. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  52. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  53. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  54. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  55. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  56. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  57. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  58. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  59. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  60. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  61. indicioque sui facti persaepe fuere.
  62. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  63. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  64. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  65. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  66. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  67. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  68. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  69. somno devincti credunt se extollere vestem,
  70. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  71. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  72. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  73. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  74. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  75. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  76. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  77. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  78. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  79. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  80. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  81. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  82. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  83. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  84. per membra atque artus decedit corpore toto,
  85. in loca conveniens nervorum certa cietque
  86. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  87. inritata tument loca semine fitque voluntas
  88. eicere id quo se contendit dira lubido,
  89. incitat inritans loca turgida semine multo
  90. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  91. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  92. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  93. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  94. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  95. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  96. seu mulier toto iactans e corpore amorem,