De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  2. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  3. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  4. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  5. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  6. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  7. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  8. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  9. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  10. scire licet mentem simili ratione moveri
  11. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  12. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  13. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  14. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  15. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  16. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  17. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  18. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  19. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  20. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  21. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  22. nec dissentit eum mortis letique potitum
  23. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  24. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  25. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  26. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  27. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  28. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  29. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  30. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  31. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  32. copia particularum, ut possit suppeditare.
  33. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  34. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  35. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  36. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  37. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  38. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  39. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  40. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  41. omnia sub verbone creat natura paratque?
  42. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  43. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  44. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  45. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  46. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  47. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  48. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  49. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  50. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  51. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  52. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  53. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  54. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  55. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  56. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  57. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  58. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  59. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  60. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  61. ipse parat sese porro speratque futurum
  62. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  63. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  64. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  65. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  66. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  67. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  68. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  69. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  70. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  71. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  72. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  73. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  74. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  75. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  76. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  77. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  78. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  79. Illud in his rebus vitium vehementer
  80. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  81. lumina ne facias oculorum clara creata,
  82. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  83. proceros passus, ideo fastigia posse
  84. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  85. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  86. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  87. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  88. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  89. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  90. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  91. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  92. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  93. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  94. sed potius longe linguae praecessit origo
  95. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  96. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  97. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  98. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  99. at contra conferre manu certamina pugnae
  100. et lacerare artus foedareque membra cruore
  101. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  102. et volnus vitare prius natura
  103. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  104. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  105. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  106. et sedare sitim prius est quam pocula natum.