De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proceros passus, ideo fastigia posse
  2. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  3. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  4. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  5. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  6. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  7. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  8. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  9. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  10. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  11. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  12. sed potius longe linguae praecessit origo
  13. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  14. quam sonus est auditus, et omnia denique membra