De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  2. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  3. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  4. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  5. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  6. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  7. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  8. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  9. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  10. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  11. Illud in his rebus vitium vehementer
  12. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  13. lumina ne facias oculorum clara creata,
  14. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus