De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  2. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  3. at contra conferre manu certamina pugnae
  4. et lacerare artus foedareque membra cruore
  5. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  6. et volnus vitare prius natura
  7. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  8. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  9. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  10. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  11. haec igitur possunt utendi cognita causa
  12. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  13. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  14. nata dedere suae post notitiam utilitatis.