De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  2. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  3. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  4. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  5. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  6. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  7. ipse parat sese porro speratque futurum
  8. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  9. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  10. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  11. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  12. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  13. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  14. si non advertas animum, proinde esse quasi omni