De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  2. investigare in qua sit regione locatum;
  3. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  4. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  5. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  6. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  7. in generest, sed item species rerum atque colores
  8. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  9. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  10. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  11. auroram clara consuetum voce vocare,
  12. noenu queunt rapidi contra constare leones
  13. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  14. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  15. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  16. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  17. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  18. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  19. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  20. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  21. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  22. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  23. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  24. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  25. multa modis multis in cunctas undique partis
  26. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  27. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  28. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  29. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  30. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  31. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  32. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  33. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  34. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  35. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  36. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  37. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  38. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  39. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  40. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  41. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  42. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  43. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  44. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  45. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  46. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  47. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  48. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  49. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  50. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  51. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  52. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  53. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  54. scire licet mentem simili ratione moveri
  55. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  56. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  57. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  58. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  59. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  60. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  61. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  62. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  63. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  64. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  65. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  66. nec dissentit eum mortis letique potitum
  67. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  68. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  69. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  70. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  71. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  72. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  73. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  74. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  75. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  76. copia particularum, ut possit suppeditare.
  77. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  78. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  79. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  80. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  81. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  82. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  83. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  84. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  85. omnia sub verbone creat natura paratque?
  86. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  87. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  88. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  89. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  90. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  91. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  92. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  93. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  94. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  95. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  96. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  97. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  98. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  99. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  100. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  101. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  102. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  103. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  104. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  105. ipse parat sese porro speratque futurum
  106. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  107. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  108. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit