De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia sub verbone creat natura paratque?
  2. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  3. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  4. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  5. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  6. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  7. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  8. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  9. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  10. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  11. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  12. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  13. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  14. praesto sint simulacra locis in quisque parata.