De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significat quod fracta magis redolere videntur
  2. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  3. deinde videre licet maioribus esse creatum
  4. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  5. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  6. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  7. investigare in qua sit regione locatum;
  8. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  9. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  10. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  11. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  12. in generest, sed item species rerum atque colores
  13. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  14. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  15. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  16. auroram clara consuetum voce vocare,
  17. noenu queunt rapidi contra constare leones
  18. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  19. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  20. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  21. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  22. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  23. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  24. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  25. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  26. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  27. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  28. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  29. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  30. multa modis multis in cunctas undique partis
  31. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  32. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  33. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  34. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  35. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  36. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  37. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  38. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  39. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  40. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  41. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  42. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  43. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  44. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  45. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  46. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  47. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  48. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  49. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  50. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  51. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  52. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  53. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  54. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  55. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  56. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  57. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  58. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  59. scire licet mentem simili ratione moveri
  60. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  61. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  62. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  63. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  64. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  65. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  66. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  67. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  68. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  69. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  70. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  71. nec dissentit eum mortis letique potitum
  72. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  73. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  74. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  75. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  76. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  77. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  78. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  79. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  80. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  81. copia particularum, ut possit suppeditare.
  82. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  83. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  84. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  85. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  86. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  87. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  88. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  89. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  90. omnia sub verbone creat natura paratque?
  91. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  92. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  93. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  94. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  95. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt