De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio meminisse decet quae diximus ante,
  2. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  3. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  4. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  5. extima membrorum circumcaesura ,
  6. proinde et seminibus constant variantque figura.
  7. semina cum porro distent, differre necessest
  8. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  9. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  10. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  11. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  12. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  13. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  14. proinde foraminibus debent differe figurae
  15. et variare viae proinde ac textura .
  16. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  17. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  18. contractabiliter caulas intrare palati,
  19. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  20. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  21. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  22. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  23. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  24. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  25. commutantur ibi positurae principiorum;
  26. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  27. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  28. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  29. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  30. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  31. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  32. tangat agam. primum res multas esse necessest
  33. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  34. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  35. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  36. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  37. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  38. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  39. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  40. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  41. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  42. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  43. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  44. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  45. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  46. est alio ut possit permitti longius alter;
  47. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  48. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  49. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  50. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  51. paulatim facilis distractus in auras;
  52. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  53. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  54. significat quod fracta magis redolere videntur
  55. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  56. deinde videre licet maioribus esse creatum
  57. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  58. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  59. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  60. investigare in qua sit regione locatum;
  61. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  62. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  63. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  64. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  65. in generest, sed item species rerum atque colores
  66. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  67. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  68. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  69. auroram clara consuetum voce vocare,
  70. noenu queunt rapidi contra constare leones
  71. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  72. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  73. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  74. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  75. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  76. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  77. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  78. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  79. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  80. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  81. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  82. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  83. multa modis multis in cunctas undique partis
  84. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  85. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  86. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  87. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  88. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  89. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  90. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  91. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  92. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  93. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  94. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  95. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  96. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  97. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  98. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  99. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  100. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  101. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  102. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  103. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  104. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  105. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  106. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  107. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  108. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  109. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  110. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  111. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  112. scire licet mentem simili ratione moveri