De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  2. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  3. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  4. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  5. principio meminisse decet quae diximus ante,
  6. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  7. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  8. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  9. extima membrorum circumcaesura ,
  10. proinde et seminibus constant variantque figura.
  11. semina cum porro distent, differre necessest
  12. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  13. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  14. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  15. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  16. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  17. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  18. proinde foraminibus debent differe figurae
  19. et variare viae proinde ac textura .
  20. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  21. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  22. contractabiliter caulas intrare palati,
  23. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  24. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  25. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  26. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  27. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  28. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  29. commutantur ibi positurae principiorum;
  30. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  31. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  32. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  33. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  34. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  35. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  36. tangat agam. primum res multas esse necessest
  37. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  38. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  39. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  40. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  41. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  42. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  43. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  44. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  45. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  46. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  47. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  48. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  49. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  50. est alio ut possit permitti longius alter;
  51. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  52. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  53. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  54. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  55. paulatim facilis distractus in auras;
  56. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  57. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  58. significat quod fracta magis redolere videntur
  59. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  60. deinde videre licet maioribus esse creatum
  61. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  62. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  63. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  64. investigare in qua sit regione locatum;
  65. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  66. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  67. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  68. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  69. in generest, sed item species rerum atque colores
  70. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  71. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  72. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  73. auroram clara consuetum voce vocare,
  74. noenu queunt rapidi contra constare leones
  75. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  76. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  77. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  78. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  79. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  80. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  81. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  82. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  83. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  84. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  85. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  86. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  87. multa modis multis in cunctas undique partis
  88. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  89. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  90. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  91. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  92. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  93. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  94. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  95. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  96. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  97. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  98. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  99. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  100. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  101. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  102. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  103. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  104. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  105. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  106. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.