De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  2. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  3. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  4. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  5. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  6. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  7. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  8. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  9. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  10. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  11. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  12. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  13. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  14. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  15. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  16. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  17. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  18. scire licet mentem simili ratione moveri
  19. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  20. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  21. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  22. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  23. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  24. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  25. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  26. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  27. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  28. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  29. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  30. nec dissentit eum mortis letique potitum
  31. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  32. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  33. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  34. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  35. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  36. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  37. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  38. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  39. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  40. copia particularum, ut possit suppeditare.
  41. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  42. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  43. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  44. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  45. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  46. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  47. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  48. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  49. omnia sub verbone creat natura paratque?
  50. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  51. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  52. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  53. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  54. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  55. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  56. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  57. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  58. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  59. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  60. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  61. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  62. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  63. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  64. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  65. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  66. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  67. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  68. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  69. ipse parat sese porro speratque futurum
  70. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  71. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  72. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  73. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  74. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  75. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  76. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  77. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  78. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  79. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  80. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  81. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  82. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  83. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  84. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  85. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  86. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  87. Illud in his rebus vitium vehementer
  88. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  89. lumina ne facias oculorum clara creata,
  90. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  91. proceros passus, ideo fastigia posse
  92. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  93. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  94. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  95. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  96. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  97. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  98. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  99. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  100. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  101. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  102. sed potius longe linguae praecessit origo
  103. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  104. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  105. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  106. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  107. at contra conferre manu certamina pugnae
  108. et lacerare artus foedareque membra cruore
  109. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  110. et volnus vitare prius natura
  111. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  112. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  113. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  114. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  115. haec igitur possunt utendi cognita causa
  116. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  117. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  118. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  119. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  120. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  121. utilitatis ob officium potuisse creari.
  122. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  123. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  124. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  125. multa modis multis docui, sed plurima debent
  126. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  127. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  128. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  129. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  130. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  131. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  132. et recreet vires inter datus, atque patentem
  133. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  134. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  135. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  136. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  137. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  138. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  139. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  140. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  141. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  142. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  143. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  144. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  145. dico animo nostro primum simulacra meandi
  146. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  147. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  148. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  149. id quod providet, illius rei constat imago,
  150. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  151. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  152. per membra atque artus animai dissita vis est;
  153. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  154. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  155. paulatim moles protruditur atque movetur.
  156. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  157. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  158. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  159. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  160. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  161. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  162. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  163. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  164. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  165. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  166. trudit agens magnam magno molimine navem
  167. et manus una regit quanto vis impete euntem
  168. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  169. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  170. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  171. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  172. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  173. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  174. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  175. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  176. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  177. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  178. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  179. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  180. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  181. vis animae partimque foras eiecta recessit
  182. et partim contrusa magis concessit in altum;
  183. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  184. nam dubium non est, animai quin opera sit
  185. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  186. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  187. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  188. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  189. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  190. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  191. unde reconflari sensus per membra repente
  192. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  193. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  194. perturbari anima et corpus languescere possit,
  195. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  196. Principio externa corpus de parte necessum est,
  197. quoniam vicinum tangitur auris,
  198. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  199. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  200. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  201. interiorem etiam partem spirantibus
  202. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  203. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  204. perveniant plagae per parva foramina nobis
  205. corporis ad primas partis elementaque prima,
  206. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  207. conturbantur enim positurae principiorum
  208. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  209. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  210. pars etiam distracta per artus non queat esse
  211. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  212. inter enim saepit coetus natura viasque.
  213. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  214. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  215. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  216. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  217. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  218. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  219. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  220. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  221. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  222. corpora conturbant magno contusa labore.
  223. fit ratione eadem coniectus parte animai
  224. altior atque foras eiectus largior eius,
  225. et divisior inter se ac distractior intus.
  226. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  227. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  228. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  229. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  230. causidici causas agere et componere leges,
  231. induperatores pugnare ac proelia obire,
  232. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  233. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  234. semper et inventam patriis exponere chartis.
  235. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  236. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  237. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  238. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  239. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  240. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  241. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  242. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  243. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  244. cernere saltantis et mollia membra moventis
  245. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  246. auribus accipere et consessum cernere eundem
  247. scenaique simul varios splendere decores.
  248. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  249. et quibus in rebus consuerint esse operati
  250. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  251. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  252. in somnis sudare tamen spirareque semper
  253. et quasi de palma summas contendere viris
  254. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  255. venantumque canes in molli saepe quiete
  256. iactant crura tamen subito vocisque repente
  257. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  258. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  259. expergefactique secuntur inania saepe
  260. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  261. donec discussis redeant erroribus ad se.
  262. at consueta domi catulorum blanda propago
  263. discutere et corpus de terra corripere instant,
  264. iactant crura tamen subito vocisque repente
  265. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  266. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  267. expergefactique secuntur inania saepe
  268. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  269. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  270. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  271. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  272. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  273. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  274. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  275. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  276. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  277. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  278. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  279. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  280. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  281. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  282. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  283. indicioque sui facti persaepe fuere.
  284. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  285. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  286. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  287. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  288. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  289. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  290. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  291. somno devincti credunt se extollere vestem,
  292. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  293. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  294. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  295. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  296. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  297. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  298. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  299. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  300. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  301. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  302. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  303. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  304. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  305. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  306. per membra atque artus decedit corpore toto,
  307. in loca conveniens nervorum certa cietque
  308. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  309. inritata tument loca semine fitque voluntas
  310. eicere id quo se contendit dira lubido,
  311. incitat inritans loca turgida semine multo
  312. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  313. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  314. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  315. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  316. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  317. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  318. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  319. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  320. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  321. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  322. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  323. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  324. stillavit gutta et successit frigida cura;
  325. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  326. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  327. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  328. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  329. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  330. nec retinere semel conversum unius amore
  331. et servare sibi curam certumque dolorem;
  332. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  333. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  334. si non prima novis conturbes volnera plagis
  335. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  336. aut alio possis animi traducere motus.
  337. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  338. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  339. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  340. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  341. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  342. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  343. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  344. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  345. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  346. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  347. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  348. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  349. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  350. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  351. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  352. quod fieri contra totum natura repugnat;
  353. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  354. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  355. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  356. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  357. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  358. ex hominis vero facie pulchroque colore
  359. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  360. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  361. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  362. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  363. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  364. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  365. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  366. nec satiare queunt spectando corpora coram
  367. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  368. possunt errantes incerti corpore toto.
  369. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  370. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  371. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  372. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  373. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  374. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  375. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  376. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  377. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  378. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  379. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  380. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  381. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  382. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  383. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  384. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  385. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  386. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  387. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  388. labitur interea res et Babylonia fiunt