De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia posterior caliginis
  2. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  3. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  4. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  5. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  6. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  7. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  8. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  9. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  10. per multum quia dum simulacra feruntur,
  11. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  12. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  13. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  14. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  15. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  16. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  17. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  18. si credis privatum lumine posse
  19. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  20. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  21. id quod nos umbram perhibere .
  22. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  23. lumine privatur solis qua cumque meantes
  24. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  25. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  26. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  27. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  28. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  29. propterea facile et spoliatur lumine terra
  30. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  31. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  32. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  33. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  34. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  35. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  36. hoc animi demum ratio discernere debet,
  37. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  38. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  39. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  40. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  41. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  42. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  43. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  44. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  45. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  46. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  47. solque pari ratione manere et luna videtur
  48. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  49. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  50. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  51. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  52. atria versari et circum cursare columnae
  53. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  54. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  55. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  56. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  57. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  58. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  59. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  60. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  61. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  62. inter eos solemque iacent immania ponti
  63. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  64. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  65. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  66. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  67. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  68. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  69. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  70. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  71. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  72. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  73. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  74. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  75. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  76. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  77. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  78. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  79. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  80. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  81. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  82. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  83. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  84. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  85. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  86. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  87. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  88. at maris ignaris in portu clauda videntur
  89. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  90. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  91. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  92. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  93. omnia converti sursumque supina reverti
  94. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  95. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  96. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  97. labier adversum nimbos atque ire superne
  98. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  99. At si forte oculo manus uni subdita supter
  100. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  101. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  102. bina lucernarum florentia lumina flammis
  103. binaque per totas aedis geminare supellex
  104. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  105. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  106. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  107. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  108. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  109. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  110. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  111. mutare et campos pedibus transire videmur,
  112. et sonitus audire, severa silentia noctis
  113. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  114. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  115. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  116. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  117. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  118. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  119. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  120. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  121. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  122. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  123. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  124. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  125. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  126. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  127. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  128. notitiam veri quae res falsique crearit
  129. et dubium certo quae res differre probarit.
  130. invenies primis ab sensibus esse creatam
  131. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  132. nam maiore fide debet reperirier illud,
  133. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  134. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  135. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  136. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  137. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  138. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  139. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  140. an confutabunt nares oculive revincent?
  141. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  142. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  143. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  144. et seorsum varios rerum sentire colores
  145. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  146. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  147. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  148. non possint alios alii convincere sensus.
  149. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  150. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  151. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  152. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  153. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  154. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  155. reddere mendose causas utriusque figurae,
  156. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  157. et violare fidem primam et convellere tota
  158. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  159. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  160. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  161. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  162. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  163. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  164. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  165. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  166. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  167. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  168. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  169. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  170. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  171. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  172. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  173. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  174. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  175. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  176. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  177. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  178. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  179. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  180. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  181. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  182. quippe per angustum turba maiore coorta
  183. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  184. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  185. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  186. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  187. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  188. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  189. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  190. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  191. praesertim si cum summost clamore profusus.
  192. ergo corpoream vocem constare necessest,
  193. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  194. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  195. principiorum et item levor levore creatur;
  196. nec simili penetrant auris primordia forma,
  197. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  198. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  199. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  200. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  201. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  202. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  203. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  204. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  205. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  206. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  207. plane exaudiri discernique articulatim;
  208. servat enim formaturam servatque figuram.
  209. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  210. per multum confundi verba necessest
  211. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  212. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  213. internoscere, verborum sententia quae sit;
  214. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  215. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  216. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  217. in multas igitur voces vox una repente
  218. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  219. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  220. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  221. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  222. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  223. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  224. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  225. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  226. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  227. palantis comites com montis inter opacos
  228. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  229. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  230. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  231. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  232. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  233. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  234. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  235. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  236. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  237. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  238. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  239. pinea semiferi capitis velamina quassans
  240. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  241. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  242. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  243. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  244. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  245. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  246. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  247. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  248. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  249. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  250. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  251. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  252. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  253. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  254. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  255. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  256. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  257. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  258. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  259. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  260. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  261. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  262. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  263. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  264. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  265. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  266. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  267. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  268. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  269. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  270. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  271. siquis forte manu premere ac siccare .
  272. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  273. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  274. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  275. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  276. umida linguai circum sudantia templa;
  277. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  278. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  279. deinde voluptas est e suco fine palati;
  280. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  281. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  282. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  283. dum modo quod capias concoctum didere possis
  284. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  285. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  286. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  287. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  288. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  289. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  290. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  291. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  292. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  293. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  294. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  295. principio meminisse decet quae diximus ante,
  296. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  297. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  298. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  299. extima membrorum circumcaesura ,
  300. proinde et seminibus constant variantque figura.
  301. semina cum porro distent, differre necessest
  302. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  303. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  304. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  305. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  306. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  307. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  308. proinde foraminibus debent differe figurae
  309. et variare viae proinde ac textura .
  310. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  311. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  312. contractabiliter caulas intrare palati,
  313. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  314. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  315. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  316. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  317. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  318. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  319. commutantur ibi positurae principiorum;
  320. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  321. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  322. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  323. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  324. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  325. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  326. tangat agam. primum res multas esse necessest
  327. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  328. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  329. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  330. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  331. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  332. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  333. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  334. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  335. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  336. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  337. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  338. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  339. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  340. est alio ut possit permitti longius alter;
  341. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  342. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  343. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  344. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  345. paulatim facilis distractus in auras;
  346. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  347. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  348. significat quod fracta magis redolere videntur
  349. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  350. deinde videre licet maioribus esse creatum
  351. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  352. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  353. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  354. investigare in qua sit regione locatum;
  355. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  356. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  357. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  358. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  359. in generest, sed item species rerum atque colores
  360. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  361. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  362. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  363. auroram clara consuetum voce vocare,
  364. noenu queunt rapidi contra constare leones
  365. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  366. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  367. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  368. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  369. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  370. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  371. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  372. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  373. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  374. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  375. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  376. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  377. multa modis multis in cunctas undique partis
  378. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  379. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  380. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  381. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  382. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  383. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  384. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  385. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  386. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  387. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  388. partim sponte sua quae fiunt in ipso,