De Rerum Natura
Lucretius
-
- unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
- scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
- auro includuntur teriturque thalassina vestis
- adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
- et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
- inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
- eximia veste et victu convivia, ludi,
- pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
- ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
- surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
- aut cum conscius ipse animus se forte remordet
- desidiose agere aetatem lustrisque perire,
- aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
- quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
- aut nimium iactare oculos aliumve tueri
- quod putat in voltuque videt vestigia risus.
- Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
- inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
- prendere quae possis oculorum lumine operto.
- innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
- qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
- nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
- non ita difficile est quam captum retibus ipsis
- exire et validos Veneris perrumpere nodos.
- et tamen implicitus quoque possis inque peditus
- effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
- et praetermittas animi vitia omnia primum
- aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
- nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
- et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
- multimodis igitur pravas turpisque videmus
- esse in deliciis summoque in honore vigere.
- atque alios alii inrident Veneremque suadent
- ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
- nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
- nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
- caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
- parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
- magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
- balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
- at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
- ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
- prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
- at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
- simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
- cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
- sed tamen esto iam quantovis oris honore,
- cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
- nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
- nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
- et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
- quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
- at lacrimans exclusus amator limina saepe
- floribus et sertis operit postisque superbos
- unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
- quem si iam ammissum venientem offenderit aura
- una modo, causas abeundi quaerat honestas
- et meditata diu cadat alte sumpta querella
- stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
- plus videat quam mortali concedere par est.
- nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
- omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
- quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
- ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
- protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
- et, si bello animost et non odiosa, vicissim
- praetermittere et humanis concedere rebus.
- Nec mulier semper ficto suspirat amore,
- quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
- et tenet adsuctis umectans oscula labris;
- nam facit ex animo saepe et communia quaerens
- gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
- nec ratione alia volucres armenta feraeque
- et pecudes et equae maribus subsidere possent,
- si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
- natura et Venerem salientum laeta retractat.
- nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
- vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
- in triviis cum saepe canes discedere aventis
- divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
- quom interea validis Veneris compagibus haerent?
- quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
- quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
- quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
- Et commiscendo quom semine forte virilem
- femina vim vicit subita vi corripuitque,
- tum similes matrum materno semine fiunt,
- ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
- esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
- corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
- semina cum Veneris stimulis excita per artus
- obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
- et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
- fit quoque ut inter dum similes existere avorum
- possint et referant proavorum saepe figuras,
- propterea quia multa modis primordia multis
- mixta suo celant in corpore saepe parentis,
- quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
- inde Venus varia producit sorte figuras,
- maiorumque refert voltus vocesque comasque;
- quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
- fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
- et muliebre oritur patrio de semine saeclum
- maternoque mares existunt corpore creti;
- semper enim partus duplici de semine constat,
- atque utri similest magis id quod cumque creatur,
- eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
- sive virum suboles sivest muliebris origo.
- Nec divina satum genitalem numina cuiquam
- absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
- appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
- quod plerumque putant et multo sanguine maesti
- conspergunt aras adolentque altaria donis,
- ut gravidas reddant uxores semine largo;
- ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
- nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
- et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
- tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
- liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
- crassius hinc porro quoniam concretius aequo
- mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
- aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
- aegre admiscetur muliebri semine semen.
- nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
- atque alias alii complent magis ex aliisque
- succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
- et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
- pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
- suscipere et partu possent ditescere dulci.
- et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
- uxoris parere, inventast illis quoque compar
- natura, ut possent gnatis munire senectam.
- usque adeo magni refert, ut semina possint
- seminibus commisceri genitaliter apta
- crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
- atque in eo refert quo victu vita colatur;
- namque aliis rebus concrescunt semina membris
- atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
- et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
- id quoque permagni refert; nam more ferarum
- quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
- concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
- pectoribus positis sublatis semina lumbis.
- nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
- nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
- clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
- atque exossato ciet omni pectore fluctus;
- eicit enim sulcum recta regione viaque
- vomeris atque locis avertit seminis ictum.
- idque sua causa consuerunt scorta moveri,
- ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
- et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
- coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
- Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
- deteriore fit ut forma muliercula ametur;
- nam facit ipsa suis inter dum femina factis
- morigerisque modis et munde corpore culto,
- ut facile insuescat secum te degere vitam.
- quod super est, consuetudo concinnat amorem;
- nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
- vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
- nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
- umoris longo in spatio pertundere saxa?
- Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
- condere pro rerum maiestate hisque repertis?
- quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
- pro meritis eius possit, qui talia nobis
- pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
- nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
- nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
- qui princeps vitae rationem invenit eam quae
- nunc appellatur sapientia, quique per artem
- fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
- in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
- confer enim divina aliorum antiqua reperta.
- namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
- vitigeni laticem mortalibus instituisse;
- cum tamen his posset sine rebus vita manere,
- ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
- at bene non poterat sine puro pectore vivi;
- quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
- ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
- dulcia permulcent animos solacia vitae.
- Herculis antistare autem si facta putabis,
- longius a vera multo ratione ferere.
- quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
- ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
- tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
- denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
- hydra venenatis posset vallata colubris?
- quidve tripectora tergemini vis Geryonai
- et Diomedis equi spirantes naribus ignem
- Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
- aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
- asper, acerba tuens, immani corpore serpens
- arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
- propter Atlanteum litus pelagique severa,
- quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
- cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
- si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
- nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
- nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
- per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
- quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
- at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
- atque pericula tumst ingratis insinuandum!
- quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
- sollicitum curae quantique perinde timores!
- quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
- efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
- haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
- expulerit dictis, non armis, nonne decebit
- hunc hominem numero divom dignarier esse?
- cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
- iam mortalibus e divis dare dicta suerit
- atque omnem rerum naturam pandere dictis.
- Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
- persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
- foedere sint, in eo quam sit durare necessum
- nec validas valeant aevi rescindere leges,
- quo genere in primis animi natura reperta est
- nativo primum consistere corpore creta,
- nec posse incolumem magnum durare per aevum,
- sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
- cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
- quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
- ut mihi mortali consistere corpore mundum
- nativomque simul ratio reddunda sit esse;
- et quibus ille modis congressus materiai
- fundarit terram caelum mare sidera solem
- lunaique globum; tum quae tellure animantes
- extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
- quove modo genus humanum variante loquella
- coeperit inter se vesci per nomina rerum;
- et quibus ille modis divom metus insinuarit
- pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
- fana lacus lucos aras simulacraque divom.
- praeterea solis cursus lunaeque meatus
- expediam qua vi flectat natura gubernans;
- ne forte haec inter caelum terramque reamur
- libera sponte sua cursus lustrare perennis,
- morigera ad fruges augendas atque animantis,
- neve aliqua divom volvi ratione putemus.
- nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
- si tamen interea mirantur qua ratione
- quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
- quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
- rursus in antiquas referuntur religiones
- et dominos acris adsciscunt, omnia posse
- quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
- Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
- principio maria ac terras caelumque tuere;
- quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
- tris species tam dissimilis, tria talia texta,
- una dies dabit exitio, multosque per annos
- sustentata ruet moles et machina mundi.
- nec me animi fallit quam res nova miraque menti
- accidat exitium caeli terraeque futurum,
- et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
- ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
- nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
- nec iacere indu manus, via qua munita fidei
- proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
- sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
- forsitan et graviter terrarum motibus ortis
- omnia conquassari in parvo tempore cernes.
- quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
- et ratio potius quam res persuadeat ipsa
- succidere horrisono posse omnia victa fragore.
- Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
- sanctius et multo certa ratione magis quam
- Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
- multa tibi expediam doctis solacia dictis;
- religione refrenatus ne forte rearis
- terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
- corpore divino debere aeterna manere,
- proptereaque putes ritu par esse Gigantum
- pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
- qui ratione sua disturbent moenia mundi
- praeclarumque velint caeli restinguere solem
- inmortalia mortali sermone notantes;
- quae procul usque adeo divino a numine distent
- inque deum numero quae sint indigna videri,
- notitiam potius praebere ut posse putentur
- quid sit vitali motu sensuque remotum.
- quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
- posse animi natura putetur consiliumque.
- sicut in aethere non arbor, non aequore salso
- nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
- nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
- certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
- sic animi natura nequit sine corpore oriri
- sola neque a nervis et sanguine longius esse.
- quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
- in capite aut umeris aut imis calcibus esse
- posset et innasci quavis in parte soleret,
- tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
- quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
- dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
- seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
- totum posse extra corpus formamque animalem
- putribus in glebis terrarum aut solis in igni
- aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
- haud igitur constant divino praedita sensu,
- quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
- Illud item non est ut possis credere, sedes
- esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
- tenvis enim natura deum longeque remota
- sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
- quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
- tactile nil nobis quod sit contingere debet;
- tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
- quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
- dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
- quae tibi posterius largo sermone probabo.
- Dicere porro hominum causa voluisse parare
- praeclaram mundi naturam proptereaque
- adlaudabile opus divom laudare decere
- aeternumque putare atque inmortale futurum,
- nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
- gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
- sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
- nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
- cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
- desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
- gratia nostra queat largirier emolumenti,
- ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
- quidve novi potuit tanto post ante quietos
- inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
- nam gaudere novis rebus debere videtur
- cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
- tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
- quid potuit novitatis amorem accendere tali?
- quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
- an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
- donec diluxit rerum genitalis origo?
- natus enim debet qui cumque est velle manere
- in vita, donec retinebit blanda voluptas;
- qui numquam vero vitae gustavit amorem
- nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
- exemplum porro gignundis rebus et ipsa
- notities hominum divis unde insita primum est,
- quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
- quove modost umquam vis cognita principiorum
- quidque inter sese permutato ordine possent.
- si non ipsa dedit speciem natura creandi?
- namque ita multa modis multis primordia rerum
- ex infinito iam tempore percita plagis
- ponderibusque suis consuerunt concita ferri
- omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
- quae cumque inter se possint congressa creare,
- ut non sit mirum, si in talis disposituras
- deciderunt quoque et in talis venere meatus,
- qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
- Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
- hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
- confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
- nequaquam nobis divinitus esse paratam
- naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
- principio quantum caeli tegit impetus ingens,
- inde avidam partem montes silvaeque ferarum
- possedere, tenent rupes vastaeque paludes
- et mare, quod late terrarum distinet oras.
- inde duas porro prope partis fervidus ardor
- adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
- quod super est arvi, tamen id natura sua vi
- sentibus obducat, ni vis humana resistat
- vitai causa valido consueta bidenti
- ingemere et terram pressis proscindere aratris.
- si non fecundas vertentes vomere glebas
- terraique solum subigentes cimus ad ortus.
- sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
- et tamen inter dum magno quaesita labore
- cum iam per terras frondent atque omnia florent,
- aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
- aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
- flabraque ventorum violento turbine vexant.
- praeterea genus horriferum natura ferarum
- humanae genti infestum terraque marique
- cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
- adportant? quare mors inmatura vagatur?
- tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
- navita, nudus humi iacet infans indigus omni
- vitali auxilio, cum primum in luminis oras
- nixibus ex alvo matris natura profudit,