De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in generest, sed item species rerum atque colores
  2. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  3. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  4. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  5. auroram clara consuetum voce vocare,
  6. noenu queunt rapidi contra constare leones
  7. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  8. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  9. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  10. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  11. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  12. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  13. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  14. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  15. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  16. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  17. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  18. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  19. multa modis multis in cunctas undique partis
  20. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,