De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  2. est alio ut possit permitti longius alter;
  3. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  4. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  5. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  6. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  7. paulatim facilis distractus in auras;
  8. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  9. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  10. significat quod fracta magis redolere videntur
  11. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  12. deinde videre licet maioribus esse creatum
  13. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  14. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  15. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  16. investigare in qua sit regione locatum;
  17. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  18. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  19. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  20. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum