De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  2. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  3. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  4. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  5. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  6. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  7. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  8. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  9. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  10. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  11. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  12. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  13. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  14. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  15. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  16. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  17. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  18. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  19. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  20. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu