De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  2. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  3. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  4. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  5. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  6. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  7. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  8. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  9. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  10. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  11. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  12. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  13. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  14. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  15. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  16. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  17. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  18. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  19. siquis forte manu premere ac siccare .
  20. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  21. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  22. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  23. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  24. umida linguai circum sudantia templa;
  25. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  26. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  27. deinde voluptas est e suco fine palati;
  28. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  29. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  30. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  31. dum modo quod capias concoctum didere possis
  32. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  33. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  34. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  35. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  36. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  37. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  38. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  39. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  40. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  41. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  42. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  43. principio meminisse decet quae diximus ante,
  44. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  45. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  46. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  47. extima membrorum circumcaesura ,
  48. proinde et seminibus constant variantque figura.
  49. semina cum porro distent, differre necessest
  50. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  51. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  52. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  53. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  54. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  55. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  56. proinde foraminibus debent differe figurae
  57. et variare viae proinde ac textura .
  58. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  59. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  60. contractabiliter caulas intrare palati,
  61. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  62. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  63. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  64. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  65. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  66. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  67. commutantur ibi positurae principiorum;
  68. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  69. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  70. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  71. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  72. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  73. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  74. tangat agam. primum res multas esse necessest
  75. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  76. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  77. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  78. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  79. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  80. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  81. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  82. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  83. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  84. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  85. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  86. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  87. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  88. est alio ut possit permitti longius alter;
  89. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  90. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  91. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  92. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  93. paulatim facilis distractus in auras;
  94. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  95. nam penitus fluere atque recedere rebus odores