De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutantur ibi positurae principiorum;
  2. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  3. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  4. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  5. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  6. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  7. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  8. tangat agam. primum res multas esse necessest
  9. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  10. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  11. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  12. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  13. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  14. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  15. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  16. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  17. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  18. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  19. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  20. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.