De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. extima membrorum circumcaesura ,
  2. proinde et seminibus constant variantque figura.
  3. semina cum porro distent, differre necessest
  4. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  5. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  6. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  7. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  8. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  9. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  10. proinde foraminibus debent differe figurae
  11. et variare viae proinde ac textura .
  12. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  13. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  14. contractabiliter caulas intrare palati,
  15. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  16. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  17. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  18. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  19. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  20. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes