De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deinde voluptas est e suco fine palati;
  2. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  3. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  4. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  5. dum modo quod capias concoctum didere possis
  6. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  7. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  8. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  9. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  10. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  11. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  12. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  13. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  14. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  15. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  16. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  17. principio meminisse decet quae diximus ante,
  18. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  19. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  20. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim