De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  2. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  3. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  4. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  5. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  6. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  7. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  8. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  9. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  10. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  11. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  12. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  13. siquis forte manu premere ac siccare .
  14. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  15. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  16. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  17. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  18. umida linguai circum sudantia templa;
  19. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  20. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.