De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pinea semiferi capitis velamina quassans
  2. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  3. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  4. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  5. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  6. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  7. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  8. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  9. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  10. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  11. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  12. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  13. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  14. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  15. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  16. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  17. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  18. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  19. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  20. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.