De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  2. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  3. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  4. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  5. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  6. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  7. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  8. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  9. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  10. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  11. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  12. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  13. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  14. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  15. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  16. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  17. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  18. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  19. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  20. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  21. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  22. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  23. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  24. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  25. quippe per angustum turba maiore coorta
  26. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  27. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  28. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  29. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  30. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  31. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  32. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  33. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  34. praesertim si cum summost clamore profusus.
  35. ergo corpoream vocem constare necessest,
  36. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  37. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  38. principiorum et item levor levore creatur;
  39. nec simili penetrant auris primordia forma,
  40. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  41. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  42. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  43. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  44. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  45. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  46. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  47. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  48. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  49. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  50. plane exaudiri discernique articulatim;
  51. servat enim formaturam servatque figuram.
  52. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  53. per multum confundi verba necessest
  54. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  55. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  56. internoscere, verborum sententia quae sit;
  57. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  58. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  59. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  60. in multas igitur voces vox una repente
  61. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  62. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  63. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  64. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  65. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  66. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  67. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  68. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  69. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  70. palantis comites com montis inter opacos
  71. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  72. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  73. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  74. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  75. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  76. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  77. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  78. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  79. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  80. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  81. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  82. pinea semiferi capitis velamina quassans
  83. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  84. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  85. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  86. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  87. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  88. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  89. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  90. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  91. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  92. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  93. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  94. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  95. incolumis transire potest, simulacra renutant;