De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  2. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  3. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  4. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  5. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  6. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  7. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  8. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  9. palantis comites com montis inter opacos
  10. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  11. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  12. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  13. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  14. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  15. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  16. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  17. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  18. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  19. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  20. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan