De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  2. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  3. propterea quia posterior caliginis
  4. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  5. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  6. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  7. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  8. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  9. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  10. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  11. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  12. per multum quia dum simulacra feruntur,
  13. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  14. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  15. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  16. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  17. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  18. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  19. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  20. si credis privatum lumine posse