De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per purum simulacra feruntur
  2. et feriunt oculos turbantia composituras.
  3. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  4. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  5. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  6. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  7. arquati, quia luroris de corpore eorum
  8. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  9. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  10. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  11. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  12. propterea quia, cum propior caliginis
  13. ater init oculos prior et possedit apertos,
  14. insequitur candens confestim lucidus ,
  15. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  16. illius; nam multis partibus hic est
  17. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  18. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  19. atque pate fecit, quas ante obsederat
  20. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,