De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  2. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  3. id quod nos umbram perhibere .
  4. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  5. lumine privatur solis qua cumque meantes
  6. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  7. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  8. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  9. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  10. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  11. propterea facile et spoliatur lumine terra
  12. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  13. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  14. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  15. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  16. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  17. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  18. hoc animi demum ratio discernere debet,
  19. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  20. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.