De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  2. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  3. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  4. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  5. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  6. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  7. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  8. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  9. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  10. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  11. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  12. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  13. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  14. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  15. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  16. omnia quandoquidem cogit natura referri
  17. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  18. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  19. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  20. propterea quia vis magnast ipsius et alte