De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  2. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  3. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  4. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  5. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  6. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  7. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  8. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  9. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  10. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  11. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  12. omnia quandoquidem cogit natura referri
  13. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  14. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  15. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  16. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  17. per purum simulacra feruntur
  18. et feriunt oculos turbantia composituras.
  19. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  20. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  21. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  22. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  23. arquati, quia luroris de corpore eorum
  24. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  25. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  26. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  27. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  28. propterea quia, cum propior caliginis
  29. ater init oculos prior et possedit apertos,
  30. insequitur candens confestim lucidus ,
  31. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  32. illius; nam multis partibus hic est
  33. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  34. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  35. atque pate fecit, quas ante obsederat
  36. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  37. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  38. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  39. propterea quia posterior caliginis
  40. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  41. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  42. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  43. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  44. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  45. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  46. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  47. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  48. per multum quia dum simulacra feruntur,
  49. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  50. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  51. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  52. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  53. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  54. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  55. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  56. si credis privatum lumine posse
  57. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  58. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  59. id quod nos umbram perhibere .
  60. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  61. lumine privatur solis qua cumque meantes
  62. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  63. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  64. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  65. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  66. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  67. propterea facile et spoliatur lumine terra
  68. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  69. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  70. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  71. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  72. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  73. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  74. hoc animi demum ratio discernere debet,
  75. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  76. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  77. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  78. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  79. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  80. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  81. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  82. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  83. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  84. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  85. solque pari ratione manere et luna videtur
  86. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  87. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  88. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  89. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  90. atria versari et circum cursare columnae
  91. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  92. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  93. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  94. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  95. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  96. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  97. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  98. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  99. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  100. inter eos solemque iacent immania ponti
  101. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  102. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  103. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  104. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  105. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  106. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  107. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  108. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  109. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  110. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  111. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  112. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  113. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  114. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  115. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  116. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  117. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  118. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  119. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  120. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  121. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  122. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  123. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  124. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;