De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  2. at maris ignaris in portu clauda videntur
  3. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  4. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  5. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  6. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  7. omnia converti sursumque supina reverti
  8. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  9. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  10. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  11. labier adversum nimbos atque ire superne
  12. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  13. At si forte oculo manus uni subdita supter
  14. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  15. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  16. bina lucernarum florentia lumina flammis
  17. binaque per totas aedis geminare supellex
  18. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  19. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  20. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  21. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  22. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  23. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  24. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  25. mutare et campos pedibus transire videmur,
  26. et sonitus audire, severa silentia noctis
  27. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  28. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  29. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  30. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  31. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  32. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  33. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  34. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  35. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  36. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  37. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  38. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  39. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  40. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  41. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  42. notitiam veri quae res falsique crearit
  43. et dubium certo quae res differre probarit.
  44. invenies primis ab sensibus esse creatam
  45. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  46. nam maiore fide debet reperirier illud,
  47. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  48. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  49. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  50. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  51. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  52. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  53. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  54. an confutabunt nares oculive revincent?
  55. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  56. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  57. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  58. et seorsum varios rerum sentire colores
  59. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  60. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  61. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  62. non possint alios alii convincere sensus.
  63. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  64. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  65. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  66. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  67. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  68. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  69. reddere mendose causas utriusque figurae,
  70. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  71. et violare fidem primam et convellere tota
  72. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  73. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  74. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  75. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  76. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  77. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  78. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  79. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  80. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  81. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  82. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  83. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  84. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  85. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  86. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  87. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  88. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  89. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  90. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  91. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  92. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  93. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  94. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  95. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  96. quippe per angustum turba maiore coorta
  97. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  98. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  99. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  100. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  101. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  102. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  103. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  104. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  105. praesertim si cum summost clamore profusus.
  106. ergo corpoream vocem constare necessest,
  107. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  108. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  109. principiorum et item levor levore creatur;
  110. nec simili penetrant auris primordia forma,
  111. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  112. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  113. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  114. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  115. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  116. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  117. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  118. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  119. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  120. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  121. plane exaudiri discernique articulatim;
  122. servat enim formaturam servatque figuram.
  123. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  124. per multum confundi verba necessest