De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  2. distare ab speculo tantum semota videtur.
  3. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  4. ---
  5. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  6. binis quoniam res confit utraque.
  7. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  8. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  9. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  10. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  11. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  12. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  13. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  14. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  15. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  16. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  17. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  18. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  19. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  20. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  21. omnia per flexos aditus educta licebit
  22. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  23. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  24. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  25. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  26. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  27. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  28. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  29. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  30. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  31. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  32. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  33. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  34. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  35. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  36. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  37. omnia quandoquidem cogit natura referri
  38. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  39. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  40. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  41. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  42. per purum simulacra feruntur
  43. et feriunt oculos turbantia composituras.
  44. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  45. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  46. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  47. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  48. arquati, quia luroris de corpore eorum
  49. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  50. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  51. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  52. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  53. propterea quia, cum propior caliginis
  54. ater init oculos prior et possedit apertos,
  55. insequitur candens confestim lucidus ,
  56. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  57. illius; nam multis partibus hic est
  58. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  59. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  60. atque pate fecit, quas ante obsederat
  61. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  62. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  63. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  64. propterea quia posterior caliginis
  65. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  66. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  67. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  68. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  69. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  70. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  71. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  72. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  73. per multum quia dum simulacra feruntur,
  74. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  75. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  76. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  77. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  78. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  79. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  80. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  81. si credis privatum lumine posse
  82. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  83. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  84. id quod nos umbram perhibere .
  85. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  86. lumine privatur solis qua cumque meantes
  87. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  88. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  89. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  90. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  91. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  92. propterea facile et spoliatur lumine terra
  93. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  94. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  95. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  96. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  97. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,