De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter simulacra pari ratione necessest
  2. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  3. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  4. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  5. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  6. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  7. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  8. et quasi permanare per intervallum.
  9. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  10. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  11. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  12. per totum caeli spatium diffundere sese
  13. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  14. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  15. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  16. quone vides citius debere et longius ire
  17. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  18. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  19. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  20. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  21. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  22. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  23. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  24. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  25. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  26. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  27. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  28. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  29. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  30. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  31. nec variae cessant voces volitare per auras.
  32. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  33. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  34. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  35. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  36. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  37. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  38. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  39. cernere odorari licet et sentire sonare.
  40. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  41. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  42. cernitur in luce et claro candore, necessest
  43. consimili causa tactum visumque moveri.
  44. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  45. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  46. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  47. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  48. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  49. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  50. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  51. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  52. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  53. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  54. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  55. efficit ut videamus et internoscere curat;
  56. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  57. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  58. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  59. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  60. propterea fit uti videamus quam procul absit
  61. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  62. et nostros oculos perterget longior aura,
  63. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  64. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  65. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  66. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  67. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  68. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  69. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  70. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  71. particulam venti sentire et frigoris eius,
  72. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  73. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  74. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  75. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  76. tangimus extremum saxi summumque colorem
  77. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  78. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  79. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  80. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  81. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  82. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  83. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  84. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  85. primus enim citra postes tum cernitur ,
  86. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  87. post extraria lux oculos perterget et
  88. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  89. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  90. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  91. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  92. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  93. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  94. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  95. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  96. atque alium prae se propellens volvit,