De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  2. hoc animi demum ratio discernere debet,
  3. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  4. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  5. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  6. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  7. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  8. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  9. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  10. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  11. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  12. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  13. solque pari ratione manere et luna videtur
  14. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  15. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  16. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  17. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  18. atria versari et circum cursare columnae
  19. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  20. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  21. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  22. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  23. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  24. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  25. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  26. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  27. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  28. inter eos solemque iacent immania ponti
  29. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  30. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  31. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  32. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  33. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  34. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  35. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  36. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  37. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  38. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  39. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  40. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  41. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  42. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  43. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  44. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  45. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  46. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  47. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  48. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  49. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  50. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  51. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  52. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  53. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  54. at maris ignaris in portu clauda videntur
  55. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  56. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  57. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  58. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  59. omnia converti sursumque supina reverti
  60. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  61. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  62. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  63. labier adversum nimbos atque ire superne
  64. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  65. At si forte oculo manus uni subdita supter
  66. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  67. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  68. bina lucernarum florentia lumina flammis
  69. binaque per totas aedis geminare supellex
  70. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  71. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  72. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  73. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  74. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  75. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  76. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  77. mutare et campos pedibus transire videmur,
  78. et sonitus audire, severa silentia noctis
  79. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  80. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  81. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  82. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  83. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  84. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  85. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  86. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  87. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  88. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  89. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  90. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  91. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  92. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  93. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  94. notitiam veri quae res falsique crearit
  95. et dubium certo quae res differre probarit.
  96. invenies primis ab sensibus esse creatam