De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  2. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  3. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  4. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  5. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  6. cernere odorari licet et sentire sonare.
  7. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  8. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  9. cernitur in luce et claro candore, necessest
  10. consimili causa tactum visumque moveri.
  11. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  12. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  13. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  14. esse in imaginibus qua propter causa videtur