De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  2. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  3. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  4. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  5. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  6. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  7. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  8. efficit ut videamus et internoscere curat;
  9. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  10. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  11. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  12. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  13. propterea fit uti videamus quam procul absit
  14. res quaeque. et quanto plus ante agitatur