De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  2. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  3. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  4. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  5. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  6. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  7. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  8. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  9. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  10. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  11. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  12. nec variae cessant voces volitare per auras.
  13. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  14. cum mare versamur propter, dilutaque contra