De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec variae cessant voces volitare per auras.
  2. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  3. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  4. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  5. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  6. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  7. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  8. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  9. cernere odorari licet et sentire sonare.
  10. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  11. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  12. cernitur in luce et claro candore, necessest
  13. consimili causa tactum visumque moveri.
  14. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  15. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  16. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  17. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  18. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  19. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  20. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  21. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  22. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  23. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  24. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  25. efficit ut videamus et internoscere curat;
  26. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  27. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  28. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  29. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  30. propterea fit uti videamus quam procul absit
  31. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  32. et nostros oculos perterget longior aura,
  33. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  34. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  35. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  36. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  37. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  38. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  39. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  40. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  41. particulam venti sentire et frigoris eius,
  42. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  43. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  44. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  45. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  46. tangimus extremum saxi summumque colorem
  47. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  48. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  49. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  50. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  51. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  52. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  53. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  54. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  55. primus enim citra postes tum cernitur ,
  56. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  57. post extraria lux oculos perterget et
  58. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  59. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  60. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  61. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  62. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  63. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  64. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  65. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  66. atque alium prae se propellens volvit,
  67. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  68. distare ab speculo tantum semota videtur.
  69. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  70. ---
  71. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  72. binis quoniam res confit utraque.
  73. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  74. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  75. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  76. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  77. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  78. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  79. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  80. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  81. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  82. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  83. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  84. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  85. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  86. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  87. omnia per flexos aditus educta licebit
  88. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  89. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  90. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  91. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  92. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  93. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  94. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  95. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  96. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod