De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  2. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  3. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  4. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  5. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  6. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  7. omnia quandoquidem cogit natura referri
  8. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  9. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  10. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  11. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  12. per purum simulacra feruntur
  13. et feriunt oculos turbantia composituras.
  14. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  15. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  16. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  17. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  18. arquati, quia luroris de corpore eorum
  19. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  20. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  21. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  22. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  23. propterea quia, cum propior caliginis
  24. ater init oculos prior et possedit apertos,
  25. insequitur candens confestim lucidus ,
  26. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  27. illius; nam multis partibus hic est
  28. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  29. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  30. atque pate fecit, quas ante obsederat
  31. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  32. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  33. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  34. propterea quia posterior caliginis
  35. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  36. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  37. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  38. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  39. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  40. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  41. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  42. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  43. per multum quia dum simulacra feruntur,
  44. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  45. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  46. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  47. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  48. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  49. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  50. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  51. si credis privatum lumine posse
  52. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  53. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  54. id quod nos umbram perhibere .
  55. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  56. lumine privatur solis qua cumque meantes
  57. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  58. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  59. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  60. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  61. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  62. propterea facile et spoliatur lumine terra
  63. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  64. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  65. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  66. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  67. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  68. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  69. hoc animi demum ratio discernere debet,
  70. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  71. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  72. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  73. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  74. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  75. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  76. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  77. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  78. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  79. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  80. solque pari ratione manere et luna videtur
  81. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  82. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  83. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  84. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  85. atria versari et circum cursare columnae
  86. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  87. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  88. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  89. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  90. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  91. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  92. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  93. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  94. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  95. inter eos solemque iacent immania ponti