De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  2. ---
  3. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  4. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  5. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  6. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  7. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  8. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  9. quae multis formata modis sublime feruntur,
  10. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  11. cernimus et mundi speciem violare serenam
  12. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  13. ora volare videntur et umbram ducere late,
  14. inter dum magni montes avolsaque saxa
  15. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  16. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  17. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  18. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  19. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  20. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  21. ---
  22. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  23. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  24. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  25. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  26. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  27. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  28. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  29. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  30. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  31. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  32. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  33. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  34. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  35. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  36. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  37. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  38. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  39. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  40. sic ab rebus item simili ratione necessest
  41. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  42. multa modis multis in cunctas undique partis;
  43. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  44. res ibi respondent simili forma atque colore.
  45. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  46. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  47. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  48. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  49. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  50. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  51. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  52. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  53. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  54. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  55. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  56. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  57. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  58. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  59. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  60. Principio persaepe levis res atque minutis
  61. corporibus factas celeris licet esse videre.
  62. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  63. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  64. quae quasi cuduntur perque intervallum
  65. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  66. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  67. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  68. qua propter simulacra pari ratione necessest
  69. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  70. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  71. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  72. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  73. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  74. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  75. et quasi permanare per intervallum.
  76. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  77. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  78. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  79. per totum caeli spatium diffundere sese
  80. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  81. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  82. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  83. quone vides citius debere et longius ire
  84. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  85. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  86. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  87. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  88. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  89. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  90. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  91. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  92. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  93. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  94. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  95. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  96. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  97. aequoris, exesor moerorum litora circum,