De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra tenuis summi membrana coloris
  2. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  3. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  4. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  5. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  6. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  7. exin imaginibus missis consistere eorum.
  8. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  9. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  10. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  11. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  12. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  13. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  14. nec ratione alia servari posse videntur,
  15. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  16. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  17. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  18. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  19. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  20. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  21. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  22. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  23. tertia pars nulla possit ratione videri.
  24. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  25. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  26. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  27. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  28. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  29. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  30. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  31. habrotonique graves et tristia centaurea,
  32. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  33. ---
  34. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  35. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  36. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  37. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  38. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  39. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  40. quae multis formata modis sublime feruntur,
  41. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  42. cernimus et mundi speciem violare serenam
  43. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  44. ora volare videntur et umbram ducere late,
  45. inter dum magni montes avolsaque saxa
  46. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  47. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  48. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  49. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  50. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  51. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  52. ---
  53. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  54. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  55. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  56. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  57. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  58. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  59. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  60. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  61. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  62. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  63. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  64. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  65. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  66. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  67. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  68. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  69. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  70. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  71. sic ab rebus item simili ratione necessest
  72. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  73. multa modis multis in cunctas undique partis;
  74. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  75. res ibi respondent simili forma atque colore.
  76. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  77. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  78. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  79. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  80. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  81. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  82. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  83. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  84. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  85. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  86. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  87. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  88. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  89. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  90. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  91. Principio persaepe levis res atque minutis
  92. corporibus factas celeris licet esse videre.
  93. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  94. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  95. quae quasi cuduntur perque intervallum
  96. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  97. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  98. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.